Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D, Epistulae Morales ad Lucilium, 121.5

Interim permitte mihi ea, quae paulo remotiora videntur, excutere. Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus ? Esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita. Nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite scite Windhaus; scit BA. gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat; sic animal in omnem usum sui mobilest.

Annotation Authors and Editors
Created by Valérie Toillon

L'artisan est maître de ses outils...le peintre a placé devant lui des couleurs nombreuses et variées pour rendre une ressemblance; il les reconnaît instantanéement et, entre la cire et son oeuvre, il peut agir à son aise et du regard et de la main. Traduction : Adolphe Reinach

Annotation Authors and Editors
Created by Valérie Toillon

Commentary

NB: in the original edition, Adolphe Reinach does not replicate the whole passage. Only a sentence is extracted: "Artifex instrumenta....facili vultu ac manu commeat".

Annotation Authors and Editors
Created by Valérie Toillon

Bibliography

Annotation Authors and Editors
Created by Valérie Toillon