Vitruvius Pollio, On Architecture, 7.5.1-7.5.8

Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis,etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis excertis rebus certae rationes picturarum. namque picturaimago fit eius, quod est seu potest esse, uti homines, aedificia, naves, reliquarumque rerum, e quibus finitis certisquecorporibus figurata similitudine sumuntur exempla. ex eoantiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati suntprimum crustarum marmorearum varietates et conlocationes, deinde coronarum, †siliculorum, cuneorum inter sese varias distributiones.Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris,propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragicomore aut comico seu satyrico designarent, ambulationibusvero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes;pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes,euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores. nonnulli lociitem signorum megalographiam habent et deorum simulacra seu fabularum dispositas explicationes, non minustroianas pugnas seu Ulixis errationes per topia, ceteraque,quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata.Sed haec, quae ex veris rebus exempla sumebantur, nunc iniquis moribus inprobantur. nam pingunturtectoriis monstra potius quam ex rebus finitis imaginescertae: pro columnis enim struuntur calami striati cumcrispis foliis et volutis, pro fastigiis appagineculi, item candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigiaeorum surgentes ex radicibus cum volutis teneri floreshabentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minuscoliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis, alia bestiarum capitibus.Haec autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt. quemadmodum enim potest calamus veresustinere tectum aut candelabrûm ornamenta fastigii,seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari? at haec falsa videntes hominesnon reprehendunt sed delectantur, neque animadvertunt,si quid eorum fieri potest necne. ergo ita novi morescoegerunt, uti inertiae mali iudices convincerent artiumvirtutes; iudiciis autem infirmis obscuratae mentes nonvalent probare, quod potest esse cum auctoritate etratione decoris. neque enim picturae probari debent, quaenon sunt similes veritati, nec, si factae sunt elegantes abarte, ideo de his statim debet 'recte' iudicari, nisi argumentationis certas rationes habuerint sine offensionibus explicatas.Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod e)kklhsiasth/rion apud eos vocitatur, in eaquefecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia,tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras,coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigiaomnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cumaspectus eius scaenae propter asperitatem eblandireturomnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos,quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes suntcausas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pilaludentes. ita indecens inter locorum proprietates statussignorum publice civitati vitium existimationis adiecit.videamus item nunc, ne Apaturii scaena efficiat et nosAlabandis aut Abderitas. qui enim vestrum domos suprategularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes? haec enim supra contignationes ponuntur, non supra tegularum tecta. si ergo, quae nonpossunt in veritate rationem habere facti, in picturis probaverimus, accedemus et nos his civitatibus, quae propter haec vitia insipientes sunt iudicatae.'Itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scaenam etad rationem veritatis commutatam postea correctam adprobavit. utinam dii inmortales fecissent, uti Licymniusrevivisceret et corrigeret hanc amentiam tectoriorumqueerrantia instituta! sed quare vincat veritatem ratio falsa,non erit alienum exponere. quod enim antiqui insumenteslaborem et industriam probare contendebant artibus, idnunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, etquam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.Quis enim antiquorum non uti medicamento minio parce videtur ususesse? at nunc passim plerumque toti parietes inducuntur.accedit huc chrysocolla, ostrum, armenium. haec verocum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore repraesententur.Quae commonefacere potui, ut ab errore discedatur inopere tectorio, satis exposui; nunc de apparitionibus, utsuccurrere potuerit, dicam, et primum, quoniam de calceinitio est dictum, nunc de marmore ponam.

Annotation Authors and Editors
Created by Valérie Toillon

Annotation Authors and Editors
Created by Valérie Toillon

Commentary

Annotation Authors and Editors
Created by Valérie Toillon

Tags

  • colors
  • painting
  • styles

Bibliography

Annotation Authors and Editors
Created by Valérie Toillon